라틴어 문장 검색

atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere.
(아풀레이우스, 변명 39:8)
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
(아풀레이우스, 플로리다 4:7)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 11:1)
SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 2:1)
Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 9:1)
Critolaus Peripateticus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:2)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret et improbe.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:1)
Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 6:1)
isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 48:1)
Disputationes a Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 1:1)
Eorum fuit unus Peripateticae sectator, alter Stoicae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 2:2)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION